monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 13
In aliis autem an beneficium vobis daturus sim, nescio; in uno accipio: Latronis enim Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. nihil illo viro gravius, nihil suavius, nihil eloquentia [sua] dignius. nemo plus ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. in utramque partem vehementi viro modus deerat: nec intermittere studium sciebat nec repetere.